From Ed Cryer@21:1/5 to All on Fri Aug 22 15:53:06 2025
XPost: alt.language.latin
Raptus abit media quod ad aethera taurus harena,
non fuit hoc artis, sed pietatis opus.
(Martialis; De Spectaculis XVI)
Quid re ipsa accidit ibi in Amphiteatro Flaviano? Hoc carmen invenitur
in De Spectaculis, ubi poeta diem inaugurationis Colossei depingit.
Potestne fieri forsan ut usu cinguli funumque in aerem eum sustulerint opifices; fuerunt enim sollertissimi Romani machinatores. Aut forsan
eventum exaggeret Martialis, et aliter e conspectu taurus nuper more
Minotauri trucidatus raptus sit.